Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.

Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.

Et nunc reges intelligite: erudimini qui judicatis terram.

Servite Domino in timore: et exultate ei cum tremore.

Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa.

Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes, qui confidunt in eo.